- LIBIDO
- LIBIDOplerarumque haeresium esca, ut videre est hîc passim, inprimis ubi de Fem. Comm.Idem apud Idololatras omnis aevi obtinuit, quorum nonnullis etiam inter sacros suae impietatis ritus meretricatus et scortatio fuit, uti passim itidem diximus. Et quid fuit sacrum illud Opertum in Eleusiniorum Festo, ad cuius ἐποπτείαν per tot προπαρασκευὰς et suspiria egregii illi mystae anhelabant? Quid alia? Nempe a Deo, cuius oculi tam puri sunt, ut ne videre quidem malem queat, non aliâ ratione facilius miserorum mortalium animos avertere se posse novit spiritus impuritatis, quam occultando sub religionis velo escam hanc, ad quam suâ sponte nimium propensa carnis infirmitas est, facile manum datura talibus sacris, per quae sibi, velut et Numive iubente, licet agere, quod libitum est quam maxime etc. Vocem quod attinet, eâ Latini saepe indigitant id, quod νόσον Graeci vocant, naturalem vide et caecum impetum, quo sine ratione ad aliquid ferimur. Arnob. adv. Gentes l. 3. Non indocti apud vos viri neque quod induxerit libido garrientes. i. e. non temete, nec linguae intemperantiâ ac morbo quodam fabulas et nugas blaterantes. Quam naturalem ac temeratiam ad rem quamlibet propensionem νόσον, ut dictum, appellant Graeci, et eam exprimunt per verbum φιλεῖν. Unde φιλόμυθος, φιλοψμονδὸς, φιλόνεικος etc. in quibus verbum φιλεῖν non simpliciter intelligendum est. Epicharmus χαίρειν pro eo dixit, apud Plutarch. Οὐ φιλάνθρωπος σύγ᾿ ἐςςὶ, ἔχεις νόσον, κάιρειν διδοὺς. quo pacto optime exprimit ἦθος hominis facultates non iudicio, nec certo benefaciendi studio, sed caecâ largiendi libidine profundentis. Qualem describit Senec. de Benef. l. 1. Numquid enim me dignum iudicavit? morbo suo morem gessit. Vide Desid. Herald. ad Arnob. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.